monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 47 > bculMs.403.78v > csg866.72 > sluMscr.Dresd.App.1092.254 > csg68.256 > uwbM.p.th.q.1a.128 > cb125.130r > 21 > csg51.137 > sectio 2 > Isaias, 52 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 7
De octavo Psalmo: Quoniam videbo coelos tuos . Et dicitis quod, tuos, in Graeco non habeat. Verum est, sed in Hebraeo legitur SAMACHA, quod interpretatur, coelos tuos, et de editione Theodotionis in Septuaginta interpretibus additum est sub asterisco: cuius rei vobis sensum breviter aperiam. Ubi quid minus habetur in Graeco ab Hebraica Veritate, Origenes de translatione Theodotionis addidit, et signum posuit asterisci, id est, stellam, quae quod prius absconditum videbatur, illuminet, et in medium proferat: ubi autem quod in Hebraeo non est, in Graecis codicibus invenitur, obelon, id est, iacentem praeposuit virgulam, quam nos Latine, veru, possumus dicere; quo ostenditur iugulandum esse et confodiendum, quod in Authenticis libris non invenitur. Quae signa et in Graecorum, Latinorumque poematibus inveniuntur.